[LXXV] Post hoc fulmen Habinnas rogare coepit ut iam desineret irasci,
et: "Nemo, inquit, nostrum non peccat. Homines sumus, non dei." Idem et
Scintilla flens dixit, ac per genium eius Gaium appellando rogare coepit ut
se frangeret. Non tenuit ultra lacrimas Trimalchio et: "Rogo, inquit,
Habinna, sic peculium tuum fruniscaris: si quid perperam feci, in faciem meam
inspue. Puerum basiavi frugalissimum, non propter formam, sed quia frugi est:
decem partes dicit, librum ab oculo legit, thraecium sibi de diariis fecit,
arcisellium de suo paravit et duas trullas. Non est dignus quem in oculis
feram? Sed Fortunata vetat. Ita tibi videtur, fulcipedia? Suadeo, bonum tuum
concoquas, milva, et me non facias ringentem, amasiuncula: alioquin
experieris cerebrum meum. Nosti me: quod semel destinavi, clavo tabulari
fixum est. Sed vivorum meminerimus. Vos rogo, amici, ut vobis suaviter sit.
Nam ego quoque tam fui quam vos estis, sed virtute mea ad hoc perveni.
Corcillum est quod homines facit, cetera quisquilia omnia. Bene emo, bene
vendo; alius alia vobis dicet. Felicitate dissilio. Tu autem, sterteia,
etiamnum ploras? Iam curabo fatum tuum plores. Sed ut coeperam dicere, ad
hanc me fortunam frugalitas mea perduxit.
"Tam magnus ex Asia veni, quam hic candelabrus est. Ad summam, quotidie me
solebam ad illum metiri, et ut celerius rostrum barbatum haberem, labra de
lucerna ungebam. Tamen ad delicias ipsimi annos quattuordecim fui. Nec turpe
est, quod dominus iubet. Ego tamen et ipsimae satis faciebam. Scitis quid
dicam: taceo, quia non sum de gloriosis.
Nie kumam.
Całuski, pozdro

))
jeni