z Sobiszowic / nostram Sobischowitz

02.06.13, 07:58
nostram Sobischowitz

“In nomine domini amen. Ea, quae geruntur in tempore, simul labuntur cum tempore, nisi scriptis et testium munimine roborentur. Notum sit igitur tam praesentibus quam futuris, quod nos Petrus de Slawentaw comes de consilio amicorum nostrorum villam nostram Sobischowitz, quae iacet circa civitatem Gliwiz, vendidimus dilecto compatri nostro Hermanno suisque posteris haereditario iure, ut Teuthonico iure, quod dicitur Franconicum, quos locare poterit, locet mansos. Damus eidem sextum mansum locationis, duo molendina et tertium pro sutoribus, omnes piscinas eiusdem villae, una tantum excepta, quae est in villa, cuius pisces erunt nostri, tabernam liberam, pistrinum et macellum, tertium denarium villicationis, causas graviores super effusionem sanguinis iudicare. Agris vero cultis libertatem damus quatuor annorum, non cultis aut silvestribus sedecim annorum libertatem, qua expirante mansus quilibet pro censu det dimidiam marcam argenti, pro decima sex mensurarum, tres mensuras silliginis et totidem avenae. Mansum damus ecclesiae, fuerit si necesse. Huius rei testes sunt viri honesti comes Nicolaus, Albertus, Theodricus scultetus, Conradus et alii. Ne autem haec nostra donatio valeat violari, hoc scriptum nostri sigilli munimine fecimus roborari. Datum Sobischowiz, in die sancti Viti, anno domini 1276, XVII kalendis iulii.”

Iste sunt ville circa Glywitz solventes fertones.

Item Syracowitz polonicum. Decima de omni grano et valet decem urnas mellis.
Item in Syracowitz theutonico sunt XXX mansi fertones solventes.
Item in Rachowitz sunt XXXI) mansi, in quibus sex venerunt in solucionem, alii habent libertatem.
Item in superiori Sossnessowitz sunt XXXIX mansi solventes fertones, sed multi sunt deserti.
Item in Rostropitz sunt XLII)or mansi solventes fertones.
Item (in) Syrdnicza Semiani [Hs. Senuani.] habet XI) mansos solventes fertones, de quibus prepositura Oppoliensis habet duos, reliqui pertinent ad mensam domini episcopi expleta libertate.
Item in Syrdnicza villa | monachorum de Ruda XXVI) fertones, de quibus prepositura Oppoliensis habet tres tantum.
Item in Smolitz sunt XXIII) mansi solventes fertones [Von der Hand des 16. Jahrhunderts.], de quibus prepositura Oppoliensis habet tres de agris dudum cultis, reliqui spectabunt ad mensam domini episcopi expleta libertate.
Item in Pilchowitz expleta libertate erunt octuaginta mansi solventes fertones, de quibus prepositura Oppoliensis obtinet tres, reliqui sunt mense episcopalis [Hs. episcopales.].
Item in Cnurowicz [Hs. Cunromuz.] sunt XXIII) mansi solventes fertones.
Item in Renoltowitz [Hs. Reuoltowitz.] sunt XXX mansi solventes fertones, de quibus prepositura Oppoliensis habet tres, reliqui sunt mansi episcopales expleta libertate.
Item in Geraltovitz sunt XL mansi solventes fertones expleta libertate.
Item aput Beleonem erunt XXX mansi solventes fertones expleta libertate, de quibus prepositura Oppoliensis de agris dudum cultis habet tres, reliqui vero ad mensam domini episcopi pertinebunt.
Item in Buyacow expleta libertate erunt XXX mansi solventes fertones, de quibus prepositura Oppoliensis obtinet tres, alios dominus episcopus habet.
Item in Cudow erunt XXX mansi expleta libertate, prepositus habet tres, re | liqui sunt domini episcopi.
Item in Przyssowitz sunt XL mansi solventes fertones.
Item in Novo Sobyssowitz expleta liber tate dominus episcopus habet de quolibet manso per III)or scotos.
Item apud Vitanum ferto.
Item in Syrdnik expleta libertate dominus episcopus habet per III) scotos. ***
www.dokumentyslaska.pl/cds%2014/registr%20wyasd%20prawa.html#04
www.dokumentyslaska.pl/num/0746-1647/sr%201509.html
www.dokumentyslaska.pl/sub%2004/1276%2006%2015%20petersdorf%20sub.html
books.google.de/books?id=hJhTAAAAcAAJ&pg=PA390&lpg=PA390&dq=quae+jacet+circa+civitatem+Gliwitz&source=bl&ots=HQWfp2TdGF&sig=v_uk6IYdbVtc8KsiOlNpUUdCw0A&hl=de&sa=X&ei=vdemUcaqLoqRtQaesoGgBQ&ved=0CDAQ6AEwAA#v=onepage&q=quae%20jacet%20circa%20civitatem%20Gliwitz&f=false
I prz okazji
“Item in Rudno Symonis sunt XI) maldrate, tritici I) mensure, siliginis I), avene due, et alii mansi pertinent ad ecclesiam in Labant.
Item in Rudno Jankonis apud Dobrogostenem sunt novem mansi solventes per quinque scotos et apud Naviconem V) mansi similiter solventes, alii pertinent ad ecclesiam in Labant.”
“Rudno; gm. Rudziniec; pow. Gliwice.
Rudno ssw. von Tost. Knie nennt Gross- und Klein-Rudno als eine Dorfgemeinde. Auch das neue Gemeindelexicon der Provinz und die Karten führen nur einen Ort auf.“)
Wszysko ze:
www.dokumentyslaska.pl/
kuknijcie sam:
www.dokumentyslaska.pl/indeks.html
    • ballest Re: z Sobiszowic / nostram Sobischowitz 02.06.13, 08:42
      Laband to jest dokument z 17.07.1276 roku jest jeszcze jeden z 14.06.1276 roku.

      " Po raz pierwszy spotykamy się z Gleiwitz w akcie z 14. czerwca 1276 r "

      albo jest to ten som???
      • ballest Re: z Sobiszowic / nostram Sobischowitz 02.06.13, 08:48
        widzam, ze to jest ten som dokument!
Pełna wersja